- AURELIUS Augustinus
- AURELIUS Augustinusnatione Afer, Tagaste in Numidia natus, matre Monicâ, patre Patriciô, Episcopus Hipponensis: Latinorum Theologorum Coryphaeus, Illyrico, Validissimus Haereticorum malleus, Bernardo; Magnum illud Africae decus, Iac. Reihingio. De eodem erasmus in Epist. praefixa operibus Augustini: In Athanasio, inquit, suspicimus seriam ac sedulam docendi perspicuitatem; in Basilio, praeter subtilitatem, exosculamur piam ac mitem suaviloquentiam: in huius sodali Chrysostomo sponte profluentem oraionis copiam amplectimur; in Cypriano Spiritum vener amur martyriô dignum; in Hilario grandi materiae parem gradiloquentiam; atque ut ita loquar cothurnum admiramur; in Ambrosio dulces quosdam aculeos et Episcopô dignam amamus urecundiam; in Hieronymo divitem Scripturarum penum optimô iure laudamus; in Gregorio puram nullôque fucô contaminatam sanctimoniam agnoscimus etc. In Augustiano haec omnia, avasi voluerit opulentus ille Spiritus iuxta ac benignus, in una tabula vividum quoddam Episcopi exemplar repraesentare, omnibus virtutum numeris absolutum. Obiit A. C. 433. aetat. 76. secudum alios A. C. 430. in obsidione civitatis Hipponae. Eius opera variis in locis, vicibusque sunt excusa, tom. 10. vel 11. fol. Editiones praecipuae sunt Basileensis Frobeniana A. C. 1529. Antverpiensis Plantiniana A. C. 1577. et Parisiensis sub signo Magnae navis A. C. 1586. et 11. tomis ibidem A. C. 1637. Labbaeus. Vide plura in voce Augustinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.